- TURBAM (per) probatio
- per TURBAM probatioGallice Preuve par Turbe, seu Enqueste par Turbe, it. fimpliciter Turbe, terminus in Gallico iure usicatus, Nempe Gallorum moribus decem testium depositione, in probanda Consuetudine, curca quam lis orta est, opus fuisle docet Faber ad §. 9. I. d. I. N. G. et C. quae probatio dicebatur fieri per Turbam; seu quod decem homines turbam faciant, per l. 4. §. 3. d. vi bonor. rapt. seu, quod testes non secreto, ut alias, sed palam in illa turba et multitudine examinarentur, vide Coras, p. 2. d. art. iur. c. 10. Apud. C. du Fresne Glossar. Ordinatio de inquistione Consuetudivum facienda — Vocabuntur plures sapientes, carentes suspicione. Ipsis vocatis propanetur eis Consuetudo et dabrtur eis in scriptis: quâ propositâ, iurabum quod ipsi dicent, et fideliter reserent illud, quod sciunt et credunt, per os unius ex ipsis et viderunt usitari super illa confuetudine. Quô iuramentô praestitô trabent se ad partem, et deliberabunt, et referent deliberationem illam, et dicent inter quos viderunt illam consuetudinem et in quo casu et quô, locô, et si fuit iudicatum et de circumstaniis et omnia redigent in seriptis. Et mittantur ad Curiam clausa, sub sigillis inquisitorum, et reddent omnes causam dicti sui, etiam in TURBA. Adde veter. Consuetudinem Bituric. editum a Thomasserio, artic. Comment. Coustume se doit prouver, et Remarques du droit Francois, verbo coutumes. Hodie vero ratio illa Consuetudinem probandi abrogata est Statutô Lodovici XIV. Galliae Regis, Aprili mense A. C. 1667. promulgatô, uti discimus ex Du. de Ferriere, ad tit. ff. de LL. ubi simul modum sic inquirendi accurate describit: Quand il survenoit, inquiens, autrefois quelque difficulte pour l'observation des Coutumes la preuve s'en faisoit par Turbe, que la Cour ordonnoit estre faite par un Commissaire, qui se transportoit sur les lieux et la ayant assemble les plus anciens Officiens et Practiciens non suspects et valablement reproches par les parties, il les interrogenoit en deux ou trois turbes par la bouche du plus ancien de chacune, apres en avoir communique avec tous ceux, qui la composoient: ce qui a este practique iusqu'a ce qu'il ait este abroge par la nouvelle Ordonnauce donnee au mois d'Auril 1667. par Louys XIV. encor auivord'buy glorieusement regnant tit. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.